jueves, 31 de marzo de 2011

ANALES, XIV, 17

Sub idem tempus atrox caedes orta est inter Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo quod Livineius Regulus edebat. Primum saxa, deinde ferrum sumpserunt. Fuit validior Pompeianorum plebs, apud quos spectaculum edebatur. Ergo deportati sunt in urbem multi Nucerini trunco per vulnera corpore, ac plerique liberorum aut parentum mortes deflebant.

No hay comentarios:

Publicar un comentario