miércoles, 29 de junio de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, XX, 1-3

Diviciacus, multis cum lacrimis, Caesarem complexus, obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur.

No hay comentarios:

Publicar un comentario