domingo, 26 de junio de 2011

DE AMICITIA III, 10

Sed non egeo medicina; me ipse consolor, et maxime illo solatio, quod eo errore careo quo, amocirum decessu, plerique angi solent. Nihil enim mali accidisse Scipioni puto: mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angi, non amicum, sed se ipsum amantis est.

No hay comentarios:

Publicar un comentario