domingo, 26 de junio de 2011

DE AMICITIA II, 9

Tu autem, Fanni, qui mihi tantum tribui dicis quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice; sed, ut mihi videris, non recte, iudicas de Catone; aut enin nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quomodo, ut alia omittam, mortem filii tulit! Memineram Paulum, videram Galum; sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.

No hay comentarios:

Publicar un comentario