domingo, 26 de junio de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVIII, 1-2

Caesar hac oratione Lisci Dumnogigem, Diviciaci fratrem, designari sentiebat; sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera.

No hay comentarios:

Publicar un comentario