domingo, 26 de junio de 2011

DE AMICITIA II-III, 10

Quamobrem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit: huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum utroque loquar, sic habetote.
III. Ego, si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam, viderint sapientes; sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus qualis, ut arbitror, nemo unquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit.

No hay comentarios:

Publicar un comentario