domingo, 26 de junio de 2011

GUERRA CIVIL I, VII, 7-8

Hortatur, cuius imperatoris ductu novem annis rempublicam felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis defendant. Conclamant legionis XIII quae aderat milites (hanc enim initio tumultus evocaverat; reliquae nondum convenerant): sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.

No hay comentarios:

Publicar un comentario