domingo, 26 de junio de 2011

DE AMICITIA III, 11 (1)

Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non est adeptus quod homini fas esset optare? Qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit; qui consulatum petiit nunquam, factus est consul bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, reipublicae paene sero; qui, duabus urdibus eversis inimicissimis huic imperio, non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit.

No hay comentarios:

Publicar un comentario