jueves, 21 de abril de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, V, 1-3

Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt, frumentum omne, praeterquam quod secum portaturi erant, comburunt, ut, domum reditionis spe sublatam, paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent.

No hay comentarios:

Publicar un comentario