lunes, 25 de abril de 2011

CONJURACIÓN DE CATILINA II, 1-2

Igitur, initio reges -nam in terris nomen imperi id primum fuit- diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominadi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare, tum demum, periculo atque negotiis compertum, in bello plurimum ingenium posse.

No hay comentarios:

Publicar un comentario