lunes, 25 de abril de 2011

CONJURACIÓN DE CATILINA III, 3-5

Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi multa adversa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae, tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido, eadem quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

No hay comentarios:

Publicar un comentario