miércoles, 20 de abril de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, II, 1-2

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is, M. Messala M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri.

No hay comentarios:

Publicar un comentario