domingo, 15 de mayo de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, XIV, 6-7

Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciant, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare consuerint: eius rei populum Romanum esse testem. Hoc responso dato, discessit.

No hay comentarios:

Publicar un comentario