domingo, 15 de mayo de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, XII, 6-7

Ita, sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.

No hay comentarios:

Publicar un comentario