domingo, 15 de mayo de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, XI, 4-6

Eodem tempore Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese, depopulatis agris, non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi, praeter agri solum, nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus, Caesar non exspectandum sibi statuit dum, omnibus fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.

No hay comentarios:

Publicar un comentario