jueves, 7 de julio de 2011

DE AMICITIA IV, 16

Fannius. Istud quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris, spero item Scaevolae, si, quemadmodum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
   Scaevola. Mihi vero erit gratum; atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit. Quamobrem utrique nostrum gratum admodum feceris.

No hay comentarios:

Publicar un comentario