jueves, 7 de julio de 2011

DE AMICITIA IV, 15 (1)

Quamobrem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo est omnis vis anicitiae, voluntatum, studiorum, sententiarum summa consensio.

No hay comentarios:

Publicar un comentario