viernes, 14 de octubre de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXI, 14-15

Nisi si quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario