domingo, 26 de junio de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVII, 2-4

Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere ne frumentum conferant quod debeant: praestare, si iam principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre; neque dubitare quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVII, 1

Tum demum Liscus, oratione Caesaris adductus, quod antea tacuerat proponit: esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVI, 5-6

Ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat quod, cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus, ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit; multo etiam gravius quod sit destitutus queritur.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVI, 1-4

Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum quod essent publice polliciti flagitare. Nam, propter frigora, quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est, non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat, eo autem frumento quod flumine Arare navibus subvexerat, propterea minus uti poterat quod iter ab Arare Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse, dicere.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XV, 4-5

Caesar suos a proelio continebat ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies circiter quindecim iter fecerunt, uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XV, 2-3

Qui, cupidius novissimum agmen insecuti, alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt, et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XV, 1

Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant quas in partes hostes iter faciant.