tempus vero colloquio non dare neque accessurum polliceri magnam pacis desperationem afferebat. Itaque ab Arimino M. Antonium cum cohortibus V Arretium mittit; ipse Arimini cum duabus subsistit ibique dilectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibua occupat.
lunes, 4 de julio de 2011
GUERRA CIVIL I, XI, 2
polliceri se in provinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire, ut, si peracto consulatu Caesar non profectus esset, nulla tamen mendacii religione obstrictus videretur;
Etiquetas:
Ablativo Absoluto,
CONJUNCIONES ADVERBIALES,
Guerra Civil,
Infinitivo,
Julio César,
Proposición interrogativa,
Ut,
Verbo deponente,
Voz pasiva
GUERRA CIVIL I, XI, 1
Erat iniqua conditio postulare, ut Caesar Arimino excederet atque in provinciam reverteretur, ipsum et provincias et legiones alienas tenere; exercitum Caesaris velle dimitti, dilectus habere;
GUERRA CIVIL I, X, 2-4
quorum haec erat summa: Caesar in Galliam reverteretur, Arimino excederet, exercitus dimitteret; quae si fecisset, Pompeium in Hispanias iturum. Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum, quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque dilectus.
GUERRA CIVIL I, X, 1-2
Acceptis mandatis Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat. Illi deliberata re respondent scriptaque ad eum mandata per eos remittunt;
GUERRA CIVIL I, IX, 6
Haec quo facilius certisque conditionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut se patiatur accedere: fore uti per colloquia omnes controversiae componantur.
GUERRA CIVIL I, IX, 5
Sed tamen ad omnia se descendere paratum atque omnia pati rei publicae causa. Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
Suscribirse a:
Entradas (Atom)