Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit.
lunes, 4 de julio de 2011
GUERRA DE LAS GALIAS I, XXVIII, 1-2
Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit.
Etiquetas:
Ablativo Absoluto,
CONJUNCIONES ADVERBIALES,
Guerra de las Galias,
Infinitivo,
Julio César,
QUOD,
Relativo,
Ut,
Verbos irregulares
sábado, 2 de julio de 2011
GUERRA DE LAS GALIAS I, XXVII, 4
Dum ea conquiruntur et conferuntur, nocte intermissa circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus
appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta
multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e
castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.
Etiquetas:
Ablativo Absoluto,
Compuestos de SUM,
Guerra de las Galias,
Infinitivo,
Julio César,
Ne,
Participio concertado,
QUOD,
Relativo,
Verbo deponente,
Verbos irregulares,
Voz pasiva
GUERRA DE LAS GALIAS I, XXVII, 1-3
Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum adventum exspectare iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit.
Etiquetas:
Adverbio,
CONJUNCIONES ADVERBIALES,
CUM,
Guerra de las Galias,
Infinitivo,
Julio César,
Participio concertado,
Relativo,
Verbo deponente
GUERRA DE LAS GALIAS I, XXVI, 5-6
Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt, nullam partem noctis itinere intermisso; in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
Etiquetas:
Ablativo Absoluto,
Compuestos de SUM,
CONJUNCIONES ADVERBIALES,
CUM,
Guerra de las Galias,
Infinitivo,
Julio César,
Ne,
Numerales,
Relativo,
Verbo deponente,
Verbos irregulares
GUERRA DE LAS GALIAS I, XXVI, 2-4
Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est.
Etiquetas:
Compuestos de SUM,
CUM,
Guerra de las Galias,
Infinitivo,
Julio César,
Participio concertado,
QUOD,
Verbo impersonal,
Verbos irregulares,
Voz pasiva
GUERRA DE LAS GALIAS I, XXVI, 1
Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.
Suscribirse a:
Entradas (Atom)