domingo, 26 de junio de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVIII, 10

Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus -nam equitatui quem auxilio Caesari Haedui miserant Dumnorix praeerat-; eorum fuga reliquum esse perterritum.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVIII, 8-9

Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit resitutus. Si quid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat gratia desperare.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVIII, 4-7

His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse; magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVIII, 3

Ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod, illo licente, contra liceri audeat nemo.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVIII, 1-2

Caesar hac oratione Lisci Dumnogigem, Diviciaci fratrem, designari sentiebat; sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVII, 5-6

Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari: hos a se coerceri non posse. Quin etiam, quod necessariam rem, coactus, Caesar enuntiarit, intellegere sese quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit tacuisse.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XVII, 2-4

Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere ne frumentum conferant quod debeant: praestare, si iam principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre; neque dubitare quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi.