Is, reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat: velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea quae reipublicae causa egerit in suam contumeliam vertat. Semper se reipublicae commoda privatis necessitudinibus habuisse potiora.
domingo, 26 de junio de 2011
GUERRA CIVIL I, VIII, 2-3
Etiquetas:
Ablativo Absoluto,
Grados adjetivo,
Guerra Civil,
Infinitivo,
Julio César,
Ne,
Preposiciones,
Pronombres,
Relativo,
Verbos irregulares,
Voz pasiva
GUERRA CIVIL I, VIII, 1-2
Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis qui ad eum confugerant convenit; reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus.
GUERRA CIVIL I, VII, 7-8
Hortatur, cuius imperatoris ductu novem annis rempublicam felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis defendant. Conclamant legionis XIII quae aderat milites (hanc enim initio tumultus evocaverat; reliquae nondum convenerant): sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
Etiquetas:
Compuestos de SUM,
Grados adjetivo,
Guerra Civil,
Infinitivo,
Julio César,
Relativo,
Ut,
Verbo deponente,
Verbos irregulares,
Voz pasiva
GUERRA CIVIL I, VII, 6
atque haec superioris aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum casibus docet. Quarum rerum illo tempore nihil factum, ne cogitatum quidem; nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta.
GUERRA CIVIL I, VII, 5
Quotiescumque sit decretum darent magistratus operam ne quid respublica detrimenti caperet, qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus, factum in perniciosis legibus, in vi tribunitia, in secessione populi, templis locisque editioribus occupatis;
GUERRA CIVIL I, VII, 2-4
Novum in republica introductum exemplum queritur, ut tribunitia intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis esset restituta. Syllam, nudata omnibus rebus tribunitia potestae, tamen intercessionem liberam reliquisse; Pompeium qui amissa restituisse videatur bona etiam quae ante habuerint ademisse.
GUERRA CIVIL I, VII, 1
Quibus rebus cognitis, Caesar apud milites contionatur. Omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
Suscribirse a:
Entradas (Atom)