lunes, 25 de abril de 2011

DE AMICITIA II, 8

Scaevola. Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animadverti, te dolorem, quem acceperis cum summi viri, tum amicissimi morte, ferre moderate nec potuisse non commoveri nec fuisse id humanitatis tuae; quod autem Nonis in collegio nostro non adfuisses, valetudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse. 

Laelius. Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi, cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat officii.

DE AMICITIA II, 7

Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut vulgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in reliqua Graecia neminem (nam qui septem appellantur, eos, qui ista subtilius quaerunt, in numero sapientium non habent), Athenis unum accepimus, et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis, quod proximis Nonis cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut adsolet, venissemus, tu non adfuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire.

DE AMICITIA II, 6

Fannius. Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos; unum te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quodam modo, Acilius, quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato, quia multarum rerum usum habebat; multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.

DE AMICITIA I, 5

Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.

DE AMICITIA I, 4

Cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione, tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senecture praeter ceteros floruisset, sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli persona visa est, quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate, et eorum inlustrium, plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis; itaque ipse mea legens sic adficior interdum, ut Catonem, non me loqui existimem.

DE AMICITIA I, 3

Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio, Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentes, ne "inquam" et "inquit" saepius interponeretur, atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur.  

DE AMICITIA I, 2

Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere omnibus erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querela

DE AMICITIA I, 1

Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem; ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem; itaque nulta ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam fierique studebam eius prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias; nunc redeo ad augurem.  

CONJURACIÓN DE CATILINA III, 3-5

Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi multa adversa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae, tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido, eadem quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

CONJURACIÓN DE CATILINA III, 1-2

Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen imprimis arduum vdietur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat aeque animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit.

CONJURACIÓN DE CATILINA II, 9

Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

CONJURACIÓN DE CATILINA II, 7-8

Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes tansiere: quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri, fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestimo, quoniam de utraque siletur.

CONJURACIÓN DE CATILINA II, 3-6

Quodsi regnum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optimum quemque a minus bono transfertur.

CONJURACIÓN DE CATILINA II, 1-2

Igitur, initio reges -nam in terris nomen imperi id primum fuit- diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominadi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare, tum demum, periculo atque negotiis compertum, in bello plurimum ingenium posse.

CONJURACIÓN DE CATILINA I, 5-7

Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita, utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

CONJURACIÓN DE CATILINA I, 3-4

Quo mihi rectius esse videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara aeternaque habetur.

CONJURACIÓN DE CATILINA I, 1-2

Omnes homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.

GUERRA CIVIL I, V, 5

Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt. Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad otium deduci posset.

GUERRA CIVIL I, V, 4

Haec senatus consulto perscribuntur a. d. VII idus ianuarias. Itaque quinque primis diebus quibus haberi senatus potuit qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiati, et de imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur.

GUERRA CIVIL I, V, 3

Decurritur ad illum extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque desperatione omnium salutis senatorum audacia nunquam ante descensum est: dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique pro consulibus sint ad urbem, ne quid respublica detrimenti capiat.

GUERRA CIVIL I, V, 1-2

His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur nec tribunis plebis sui periculi deprecandi neque etiam extremi iuris intercessionis retinendi, quod L. Sylla reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant.

GUERRA CIVIL I, IV, 3

Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus, atque ostentatio sui et adulatio potentium, qui in republica iudiciisque tum plurimum pollebant.

GUERRA CIVIL I, IV, 4-5

Ipse Pompeius ab inimicis Caesaris incitatus et quod neminem secum dignitate exaequari volebat, totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore iniunxerat Caesari; simul infamia duarum legionum permotus quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat.

GUERRA CIVIL I, IV, 1-2

Omnibus his resistitur omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis opponitur. Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae. Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum largitionibus movetur, seque alterum fore Syllam inter suos gloriatur ad quem summa imperii redeat.

jueves, 21 de abril de 2011

GUERRA CIVIL I, III, 6-7

Pollicetur L. Piso censor sese iturum ad Caesarem, item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum doceant; sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant. Dicuntur etiam a nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem mittantur, qui voluntatem senatus ei proponant.

GUERRA CIVIL I, III, 3-5

Completur urbs militibus, tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici consulum, necessarii Pompeii atque ii qui veteres inimicitias cum Caesare gerebant in senatum coguntur; quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere decernendi potestas eripitur.

GUERRA CIVIL I, III, 1-2

Misso ad vesperum senatu, omnes qui sunt eius ordinis a Pompeio evocantur. Laudat Pompeius promptos atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat. Multi undique ex veteribus Pompeii exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus quae sunt traditae a Caesare arcessuntur.

GUERRA CIVIL I, II, 7-8

si non faciat, eum adversus rempublicam facturum videri. Intercedit M. Antonius, Q. Cassius, tribuni plebis. Refertur confestim de intercessione tribunorum. Dicuntur sententiae graves; ut quisque acerbissime crudelissimeque dixit, ita quam maxime ab inimicis Caesaris collaudatur.

GUERRA CIVIL I, II, 5-6

Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnino negavit. Marcellus perterritus conviciis a sua sententia discessit. Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis amicorum Pompeii plerique compulsi, inviti et coacti Scipionis setentiam sequuntur: uti ante certam diem Caesar exercitum dimittat;

GUERRA CIVIL I, II, 3-4

ut M. Calidius, qui censebat ut Pompeius in suas provincias proficisceretur, ne qua esset armorum causa; timere Caesarem, ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad eius periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur; ut M. Rufus, qui sententiam Calidii, paucis fere mutatis rebus, sequebatur. Hi omnes convicio L. Lentuli consulis correpti exagitabantur.

GUERRA CIVIL I, II, 1-2

Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aderat, ex ipsius ore Pompeii mitti videbatur. Dixerat aliquis leniorem sententiam, ut primo M. Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea re ad senatum referri quam dilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essent, quo praesidio tutus libere senatus quae vellet decernere auderet;

GUERRA CIVIL I, I, 4

In eamdem sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in animo reipublicae non deesse, si senatus sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequidquam eius auxilium, si postea velit, senatum imploraturum.

GUERRA CIVIL I, I, 3

sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum; habere se quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum.

GUERRA CIVIL I, I, 1-2

Litteris C. Caesaris consulibus redditis, aeger ab iis impetratum est summa tribunorum plebis contentione ut in senatu recitarentur; ut vero ex litteris ad senatum referretur impetrari non potuit. Referunt consules de republica. L. Lentulus consul senatui reique publicae se non defuturm pollicetur, si audacter ac fortiter sententias dicere velint;

GUERRA DE LAS GALIAS I, VII, 6

Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deleberandum sumpturum; si quid vellent, ad Id. April. reverterentur.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VII, 4-5

Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VII, 3

Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VII, 1-2

Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genuam pervenit. Provincia toti quam maximum potest militum numerum imperat -erat omnino in Gallia ulteriore legio una-, pontem qui erat ad Genuam iubet rescindi.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VI, 4

Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V Kal. Apr., L. Pisone A. Gabinio consulibus.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VI, 3

Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genua. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VI, 2

alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, isque non nullis locis vado transitur.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VI, 1

Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent;

GUERRA DE LAS GALIAS I, V, 4

Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobicis, finitimis suis, uti, eodem usi consilio, oppidis suis vicisque exustis, una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnarant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

GUERRA DE LAS GALIAS I, V, 1-3

Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt, frumentum omne, praeterquam quod secum portaturi erant, comburunt, ut, domum reditionis spe sublatam, paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent.

miércoles, 20 de abril de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, IV, 3-4

Cum civitas, ob eam rem incitata, armis ius suum exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

GUERRA DE LAS GALIAS I, IV, 1-2

Ea res Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat ut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit et omnes clientes abaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos, ne causam diceret, se eripuit.

GUERRA DE LAS GALIAS I, III, 8

Hac oratione adducti, inter se fidem et iusiurandum dant et, regno occupato, per tres potentissimos ad firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.

GUERRA DE LAS GALIAS I, III, 6-7

Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat.

GUERRA DE LAS GALIAS I, III, 5

itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet, eique filiam suam in matrimonium dat.

GUERRA DE LAS GALIAS I, III, 4

In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerat;

GUERRA DE LAS GALIAS I, III, 2-3

Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt: in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscepit.

GUERRA DE LAS GALIAS I, III, 1

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.

GUERRA DE LAS GALIAS I, II, 5

Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

GUERRA DE LAS GALIAS I, II, 4

His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur.

GUERRA DE LAS GALIAS I, II, 3

Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte, flumine Rheno, latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte, monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia, lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.

GUERRA DE LAS GALIAS I, II, 1-2

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is, M. Messala M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri.

GUERRA DE LAS GALIAS I, I, 6-7

Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

GUERRA DE LAS GALIAS I, I, 5

Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garunna flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad septentriones.

GUERRA DE LAS GALIAS I, I, 4

Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.

GUERRA DE LAS GALIAS I, I, 3

Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.

GUERRA DE LAS GALIAS I, I, 1-2

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.